Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

ORATIO SANCTI AUGUSTINI

Piissime Domine, qui sic amasti et salvasti, sic vivificasti, et sublimasti, piissime Domine, quam dulcis est memoria tui! Quanto magis in te meditor, tanto es mihi dulcior et amabilior. Idcirco delectant me valde bona tua puro mentis intuitu, et dulcissimo pii amoris affectu, in loco peregrinationis meae, juxta modulum meum. Interim, quamdiu his fragilibus subsisto membris, miram tui dilectionem et pulchritudinem indesinenter cupio desiderare et considerare: tuae enim charitatis jaculo vulneratus sum, tui vehementer desiderio flagro, ad te venire cupio, te videre desidero. Idcirco super custodiam meam stabo, et vigilantibus oculis psallam spiritu, psallam et mente, et totis viribus meis te factorem et refectorem mei collaudo. Polum penetrabo mente, et desiderio tecum ero, ut in praesenti quidem miseria solo corpore tenear, tecum autem cogitatione et aviditate, atque omni desiderio sim semper, quatenus ibi sit cor meum ubi tu es, thesaurus meus desiderabilis, incomparabilis, multumque amabilis.
~