Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

De ultima instituctionis perfectione
Dalla Costituzione Apostolica "Sedes Sapientiae" per i religiosi

Art. 51. - Ultima instituctionis et probationis ratio
I. - Optimum sane est consilium atque esperientia comprobatum, Ut iuvenis sacerdos nondum religiose et apostolice formatus ac probatus definitive agnoscatur nisi, completo circiter trigesimo aetatis anno, et iam personali ministeriorum experientia edoctus, ultimam institutionem receperit quae, si fieri potest, indelebilem in ipsius anima notam imprimat.
II. - Hoc institutum solet nominari: tertia probatio, secundus novitiatus, novitiatus apostolicus, annus perfectionis, schola affectus (art. 9 & II).
Art. 52. - Ultimae probationis finis et ordinatio.
& I. - Ultima haec probatio atque institutio praecipue posita est:
1) in sincera omnique ex parte absoluta et ponderata perscrutatione qua, propriae experientiae lu-mine atque prudentis Magistri pietatis moderatione, status animi et formationis personalis recognoscatur;
2) in probatione et renovatione imprimis educationis moralis, religiosae et sacerdotalis quae efficiuntur diligentiore observantia religiosa, fideli virtutum religiosarum et sacerdotalium praxi, magis diuturnis spiritualibus exercitiis, opportunis instructionibus et collationibus;
3) in renovatione et confirmatione Spiritus apostolici atque efficacis et expeditae ministeriorum adimpletionis, ad quas plurimum valent lectiones, doctrinae olim traditae repetitiones, et practicae exercitationes;
4) in plenitiore cognitione proprii Istituti, ad eos quibus id imbuitur spiritus plene hauriendos
& II. - Tempus in hac probatione et formatione insumendum itemque ratio ea recte disponendi pro Religionum, Societatum, Institutorum natura, ministeriis, traditionibus, iuri particulari relinquuntur.
Art. 53. Ultima probationis perfìciendae vel supplendae obligatio.
& I. - Ius particulare, ubi haec ultima probatio imponitur, piane confirmatur; idemque, si eam instaura valde laudatur, etiam quatenus huiusmodi probatione rite perfecta, via prudenter aperiatur ad graviora munera obeunda. & II. - 1) Ubi vero non imponitur, suppleatur, memore quo fieri possit modo, ita ut intentus finis pro viribus obtineatur.
2) Praeter alia, haec ad supplendam talem proba-tionem proponuntur: a) ut peculiaris disciplinae pastoralis (art. 48) schola practice et formaliter etiam ordinetur ad complendam formationem religiosam et sacerdotalem; b) ut absoluto quinquennio (art. 49), longiora fiant excercitia spiritualia et aptae tradantur instructiones antequam ad universi apostolatus munera mittantur sacerdotes iam aliunde formati.
~