Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

DE RELATIONIBUS CUM SORORIBUS

È stato oggetto di benevolo e profondo studio della Sacra Congregazione dei Religiosi l'argomento «Le relazioni tra la Pia Società S. Paolo, le Figlie di S. Paolo, le Pie Discepole, le Suore Pastorelle».
La conclusione è conforme a quanto venne pubblicato nel Novembre del 1953 sopra il «San Paolo». I principii stabiliti sono contenuti nei seguenti articoli:
1. - Salvo can. 500, § 3, Moderator Generalis Piae Societatis a Sancto Paulo Apostolo, Sororum quae origine, spiritu, finibus, unam veluti cum ipsa familiam constituere videntur, personaliter prorsus curam eo fine paterne gerat ut ipsas in spiritu religioso proprio asservando, in fine speciali assequendo, in morali et doctrinali ad apostolatum praeparatione paterne adiuvet, solidam cuiusque Congregationis compaginem atque unitatem spiritus et disciplinae firmiter tueatur, et ita earundem incrementum efficaciter promoveat.
2. - Ut huiusmodi munus adimplere valeat, Moderator Generalis his aliisque similibus mediis uti prudenter potest:
a) Paterne vigilat ut Sororibus recta, solida ac completa institutio, humana scilicet, religiosa, intellectualis et apostolica, ad normam Constitutionum cuiusque Congregationis, tradatur.
b) Salvis illis omnibus quae ad canonicas internas ac externas visitationes ad normam Codicis et Constitutionum spectant, domus sororum paterne visitare potest, ut si quid spiritui religioso proprio et Constitutionibus non conforme adverterit, omnia cum Moderatrice Generali communicet. Haec ad normam Constitutionum providere in Domino curabit.
c) Salvis iuribus Ordinarii loci et Moderatricis Generalis ad normam sacrorum Canorum et Constitutionum, potest Capitulo Generali adsistere, praesentim cum, expletis electionibus, alia negotia tractantur.
d) Filiabus Sancti Pauli praecipue et peculiari ratione adsistit in munere redactionis perficiendo et in earum ad hoc munus praeparatione.
e) Sacerdotes Piae Societatis a Sancto Paulo nominat ad praeviam censuram librorum qui a Filiabus Sancti Pauli eduntur, iuxta ipsarum Constitutiones scilicet quoad doctrinam; firmo semper iure Ordinarii loci ad normam Codicis antequam editiones publici iuris fiant.
f) Cum ex concordi actione Piae Societatis a Sancto Paulo et Filiarum Sancti Pauli, bona ac stabilis apostolatus editionis ordinatio certo foveatur ipsiusque in bonum animarum efficacia non parum augeatur, Moderator generalis vigilat et operam impendit ut apostolatus editionis, quoad redactionem, technicam artem et divulgationem, concorditer promoveatur et coordinetur ad normam Constitutionum utriusque Congregationis.
Da queste norme chiarissime si deduce che finora si è operato secondo lo spirito e l'indirizzo datoci in varie occasioni dalla Santa Sede; nessuna mutazione sostanziale, perciò. Le relazioni sono regolate personalmente dal Superiore Generale; sono tenute nei limiti segnati dalla Santa Sede; particolare cura riguardo lo spirito e lo sviluppo delle singole Congregazioni secondo le rispettive Costituzioni.
Vi è in alcuni casi come un campo di apostolato che sembra comune: si tratta piuttosto di campi confinanti che vanno regolati e rispettati.
Invece vi sono molte occasioni di cooperazione nello spirito, nelle vocazioni, negli apostolati. Il bene da farsi è tanto, il mondo è vasto; ci deve dar pena quello che non si fa; dobbiamo protenderci in avanti ogni giorno, in santità ed apostolato.
~