AGENDI RATIO CUM NEOPRESBYTERIS
La Congregazione dei Religiosi, per completamento della «Sedes Sapientiae», ha emanato una «Instructio de candidatis ad statum perfectionis et ad sacros ordines sedulo deligendis et instituendis».
I Superiori sono incaricati di portare le prescrizioni a conoscenza degli interessati. Avvicinandosi il periodo di tempo in cui i giovani sacerdoti sono avviati ai loro primi ministeri, è utile conoscere le norme prudenziali su tale punto:
Cautelae primis annis sacerdotii adhibendae. Pericula inexperientiae.
Studiorium curriculo cum anno pastorali expleto et sacris Ordinibus susceptis, iuvenes sacerdotes debent ministeria exordiri debitis servatis cautelis, conscii periculorum specialium, quae ipsis impendent primis annis sui sacerdotii, quibus magna quae ex neopresbyteris sperabantur languescere visa sunt non raro, uti admonuit Pius XII in Adhortatione ad Clerum «Menti Nostrae».
Initio enim ministeriorum tum ex passionibus iuventutem vexantibus, tum ex uso frequentiore cum saeculo, non paucae nec parvae oriri solent difricultates et novi generis tentationes; et cum sui iuris se sentiant neosacerdotes et sua industria quodammodo procedere debeant in ministeriis sibi commissis, facile ad omne iugum excutiendum adducuntur et, propter inexperientìam, in plures errores et defectus incurrere possunt, quam ob rem miserae defectiones timeri merito possunt. Huc accedit quod iuvenes sacerdotes interdum cogitant per se agere et plura reformare debere, seniorum methodos et systemata despicientes. Denique saepe aut operositate fecunda expertes sunt aut laboribus obruuntur a seipsis quaesitis vel a maioribus impositis, non sine discrimine vitae spiritualis.
Pericula «actionis haeresis». De hoc spirituali discrimine nos admonuit etiam Pius XII v. m. his gravissimis verbis: «Abstinere non possumus quin sollicitudinem anxitudinemque Nostrani iis significemus, qui ob peculiaria rerum temporumque adiuncta in externarum actionum vorticem nimio saepius ita se ingurgitarunt, ut primum neglegerent sacerdotum officium, hoc est, officium suae ipsius procurandae sanctitatis. Publice iam ediximus (cfr. A. A. S., 36 (1944), p. 239; Epist. «Cum Proxime exeat») ad rectius iter eos esse revocandos qui timere autument salutem hominibus afferri posse per eam quae «actionis haeresis» iure meritoque nominatur; per actionem dicimus, quae divìnae gratiae ope non innitatur, neque ea constanter adhibeat necessaria assequendae sanctitudinis adiumenta, quae a Iesu Christo fuere data». (Menti Nostrae).
Periculum saeculares mores imitandi. Accidit vero, ut sacrum ministerium quod personalis sanctifìcationis instrumentum esse debet, aliquibus potius in remissionem disciplinae et in damnum spiritus religiosi culpabiliter vertat. Non raro in eius exercitio, saeculares mores in modo loquendi, sese gerendi et conversandi sacerdotes religiosi sibi faciunt; paupertatem per arbitrarium usum rerum violant; disciplinam regularem et pietatis exercitia in diuturna e domo absentia parvipendunt. Huiusmodi sacerdotes facile ministeria extra domum quaerunt quae stabilis et permanentis operis indolem induant, ut speciosum titulum a disciplina religiosa se subtrahendi perpetuo habeant.
~
Gradatim in ministeria inducantur sub directione periti magistri.
Huiusmodi incommodis obsistent Superiores si imprimis efficaciter sequantur optimum consilium, experientia comprobatum, Statutorum Generalium art. 51: «Ut iuvenis sacerdos nondum religiose et apostolice formatus ac probatus definitive agnoscatur nisi, completo circiter trigesimo aetatis anno et iam personali ministeriorum experientia edoctus» ultimam institutionem receperit. Interim iuvenes sacerdotes, ad normam laudatae Adhortationis Pii XII, gradatim inducantur ad opus apostolicum, sapienti vigilique cura custodiantur et paterne in suis ministeriis regantur. Idcirco consuetudo cum saeculo nec repentina sit nec frequens, nec exsecutione difficilis; verum potius moderata sit, humilis et facilis, dum serio incumbunt iuvenes sacerdotes studio et orationi sub tutela aptissimi moderatoris spiritus et, quantum fieri potest, constituti in adiutorium alicuius periti sacerdotis. Nam, «quemadmodum ut robustae quercus solidentur longa temporis intervalla necessaria sunt, ita longa patientia ad formandum virum Dei semper requiritur. Refrenetur, igitur, iuvenum generosa audentia, qua ii ad agendum intempestive rapiuntur: nimis propera operositas magis disperdit quam aedificat, eaque tum agenti tum ipsis apostolicis operibus nocet». (Pius XII, Alloc. Quamvis inquieti 17 sept. 1946).
Ne adscribantur parvis domibus. Cura de absentibus habenda. Ne adscribantur, ex regula, iuvenes sacerdotes parvis domibus, sed potius collocentur ubi religiosa disciplina facile conformetur cum moderato apostolatus exercitio et ubi commode observari valeant quae in numero praecedenti ordinantur.
Curent praeterea Superiores ut praedicti sacerdotes ne nimis absentiam a domo religiosa protrahant; et, in. quolibet casu, ut ad menstruum recessum et ad exercitia spiritualia peragenda in Communitatem se recipiant.
Specialem denique exerceant vigilantiam de absentibus a domo religiosa circa eorum vitam, mores, conversationes, bonorum temporalium usum et administrationem.
Vacationes apud propinquos, in balneis, aliisque locis saecularibus.
Nec permittant Superiores ut sacerdotes religiosi longas moras vacationis aut requiei eausa apud parentes et amicos faciant, quod admirationem in saecularibus gignit et indignationis materiam inter confratres praebet; nec saepius ad curandos morbos per domos propinquorum vagare, nec balnea aliaque loca publica facile adire, quae curationis loca quidem sunt, sed etiam saecularis et effrenati solacii, decori et spiritui religioso contrarii. Si de frequentandis maritimis oris agatur, aut si, thermarum causa extra domum religiosam degere debeant «ad legum praescripta se diligenter gerant ab Ordinariis locorum facta». (cfr. Prima Romana Synodus, 87).
Ceterum confirmantur normae de balneis adeundis, afe hac Sacra Congregatione ad Superiores generales datae; et iterum commendantur domus religiosae in locis salubrioribus, ubi qui requie et curis indigent versari possint simulque vitam religiosam agere valeant.
~