Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

Anno XLI
SAN PAOLO
Settembre 1966
Roma Casa Generalizia,

AVE MARIA, LIBER INCOMPREHENSUS, QUAE VERBUM ET FILIUM PATRIS MUNDO LEGENDUM EXHIBUISTI (S. EPIPHANIUS EP.)

AD MODERATORES GENERALES
Religionum Clericalium chori obligatione astrictarum
PAULUS PP. VI
DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Sacrificium laudis, hostia labiorum confitentium Dominum, psalmodia et hymnodia, quibus horae, dies, anni tempora religionis sacrantur pietate, Eucharistico Sacrificio quasi medio sole rutilante et cuncta ad se trahente, a vestris Familiis. Deo devotis magno semper in honore haberi consueverat. Recto enim Consilio tam sancto operi nihil anteferendum esse aestimabatur. Quanta gloria inde omnium Creatori obvenerit, quantae utilitates in Ecclesiam sint profectae, facile intellegitur. Hac certa et assidua precandi ratione per saeculorum decursum docuistis cultum divinum in humana consortione maximi esse momenti.
Ex litteris vero, a quibusdam vestrum et e compluribus nuntiis aliunde datis comperimus coe-nobia vel provincias vestras - de iis tantum lo-quimur, quae ad ritum pertinent Latinum - in sacra Liturgia peragenda dissimiles mores indu-xisse: alia nempe linguae Latinae retinentissima esse, alia vulgares sermones in chorali officio expetere, alia hic illic cantum, quem Gregoria-num appellant, cum cantilenis hac aetate condi-tis velie commutare. Quin immo a quibusdam est flagitatum, ut lingua Latina ipsa aboleretur.
Oportet profiteamur huiusmodi postulationibus non leviter Nos esse commotos et nonnullo maerore affectos; atque oritur quaestio, undenam ex-stiterit et curnam propagatus sit talis mentis habitus et antea ignotum fastidium.
Vobis certe exploratum est neque in dubitationem potestis vocare, quantopere Familias vestras religiosas diligamus, quanti eas faciamus. Admirationi Nobis saepe sunt insignis pietatis testimonia et ingenii cultus monumenta, quibus nobilitantur. Nostrum puntamus essa, gaudium, si qua Nobis copia datur, dummodo liceat ac deceat, iis favendi, votis earum obsecundandi, felicipri statui consulendi.
~
Sed ea, quae supra diximus, fieri contingunt, postquam Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum meditate ac sollemniter hac de re suam edixit sententiam (cfr. Const. de Sacra Lit. n. 101, 1), et Instructionibus eam subsecutis certae editae sunt normae; in quarum Instructione altera, ad exsecutionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinandam die XXVI mensis Septembris anno MCMLX1Y emissa, haec sunt decreta: «In divino Officio in choro persolvendo clerici lin-guam Latinam servare tenentur» (n. 85); altera vero, quae de lingua in celebrandis Officio divino et Missa «conventuali» aut «communitatis» apud Religiosos adhibenda inscribitur ac die XXIII mensis Novembris anno MCMLXV fuit vulgata, praeceptum illud confirmatur simulque ratio ducitur spiritualis fidelium emolumenti et peculiarium condicionum, quae in regionibus obtinent missionali opere excolendis. Donec ergo aliter le-gitime statuatur, hae leges vigent et obtemperationem expostulantii qua. religiosos sodales, filios Ecclesiae carissimos, apprime commendari oportet.
Non autem agitur hic tantummodo de retinendo in officio chorali eloquio Latino, sane digno, quod, nedum parvi fiat, alacriter custodiatur, cum sit in Ecclesia Latina christiani cultus humani fons uberrimus et locupletissimus pietatis thesaaurus, sed etiam de indemnibus servandis decore, pulchritudine, nativo vigore huiusmodi precationum et cantuum: agitur videlicet de chorali officio, «suave sonantis Ecclesiae vocibus» (cfr. S. Aug., Conf. 9, 6; P. L. 32, 769) expresso, quas conditores et magistri vestri ac Sancti Caelites, Familiarum vestrarum lumina, vobis tradiderunt. Non parvi pendenda sunt instituta maiorum, quae per diuturna saecula vos ornabant. Haec vero choralis officii ratio una e causis praecipuis fuit, cur Familiae eaedem vestrae firmiter starent laetisque angerentur incrementis. Mirandum ergo, quod, subita commotione excitata, ea nonnullis neglegenda iam esse videtur.
In praesenti rerum condicione quae vox, qui cantus substitui poterit pro catholicae pietatis formulis, quibus usque adhuc usi estis? Perpendendum est et considerandum, ne peior sit condicio, cum gloriosa illa hereditas fuerit abiecta. Est enim timendum, ne officium chorale ad inconditam quandam recitationem redigatur, quam vos primi fortasse sentietis inopia laborare ac taedia gignere. Exsistit etiam quaestio, num homines, cupientes sacras preces percipere, tempia vestra sint tam frequentes adituri, si vetus ac nativa illarum lingua, iuncta cum cantu pleno gravitatis ad decoris, ibi non amplius resonabit. Rogamus igitur omnes, ad quos pertinet, ut ponderent, quae dimittere velint, neque fontem sinant inarescere, unde ad praesens usque tempus ubertim hauserint.
~
Procul dubio lingua Latina sacrae militiae vestrae tironibus aliquam et fortasse hand tenuem difficultatem opponit. Haec autem, quemadmodum novistis, talis non est habenda, ut vinci et superari non possit, maxime apud vos, qui, magis abstracti a saeculi negotiis et strepitu, litteris facilius vacare potestis. Ceterum preces illae, antiqua praestantia ac nobili maiestate praeditae, iuvenes in sortem Domini vocatos ad vos allicere pergent; contra, chorus, unde sermo ille, Nationum fines exsuperans et mirabili vi spirituali pollens, atque modulamen, ex animi penetralibus, ubi fides insidet et caritas ardet, enatum, cantum dicimus Gregorianum, erunt ablata, similis erit cereo exstincto, qui non amplius illuminat, non amplius hominum oculos ac mentes ad se convertit.
Quidquid est, filii carissimi, postulationes, quae supra sunt dictae, ad tam gravia spectant, ut praesenti tempore, derogando normis Concilii et In-structionum memoratarum, eas concedere nequeamus. Enixe igitur vos hortamur, ut quaestionem tam implicatam omni ex parte pensitetis. Nolumus pro benevolentia, qua vos complectimur, et pro bona existimatione, qua vos prosequimur, id permittere, quod causa esse possit in deterius labendi, non levis detrimenti origo vobis forsitan existat et certe toti Ecclesiae Dei aegritudinem ac maestitiam afferat. Sinite Nos, etiam invitis vobis, rem vestram tueri. Ab eadem Ecclesia, quae ob pastorales utilitates, id est in populi Latine nesciente commodum, sermones vulgares in Sacram Liturgiam induxit, vos mandatum habetis translaticiam dignitatem, pulchritudinem, gravitatem choralis officii, sive quoad linguam sive quoad cantum, servandi.
Itaque animis sinceris et tranquillis praeceptionibus obsequimini, quas non immodicus amor morum veterum suggerit, sed paterna erga vos caritas proponit et divini cultus diligentia suadet.
Caelestium denique donorum conciliatricem et propensi animi Nostri testem, Benedictionem Apostolicam vobis vestrisque sodalibus libentissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
~
Per maggior chiarezza, stralciamo e parafrasiamo dalla Lettera Pontificia del 15-8-1966:
«...Da numerose vostre lettere (dei Superiori Generali) e da altre numerose di Nunzi veniamo a sapere che vostri Cenobii o Province, nelle funzioni liturgiche, hanno introdotto diversi usi: mentre alcuni sono strettamente attaccati alla lingua latina, altri nell'ufficio corale introducono volgarizzazioni, altri ancora, qua e là, sostituiscono il canto Gregoriano con melodie cosiddette volgari recentemente composte.
«... Queste cose avvengono dopo che il Concilio Ecumenico Vaticano II con ponderatezza e solennità in questa materia ha dato la sua sentenza (Cost. de Sacra Liturgia, n. 101, 1) e che successive Istruzioni ne hanno stabilito le norme.
«Così l'Istruzione del 26 sett. 1964, che al n. 85 precisa: «Nella recita del Divino Ufficio in coro i Chierici sono tenuti ad usare la lingua latina».
«Così l'Istruzione del 23 nov. 1965, nella quale, al n. I, si riconferma questo obbligo, pur concedendo l'uso della lingua volgare nell'Ufficio (con permesso della Sacra Congr. dei Religiosi) a quelle comunità obbligate al coro che si trovano in terre di missione. Le comunità non obbligate al coro, quando usano recitare in comune l'Ufficio, possono recitare in lingua volgare quelle parti dell'Ufficio alle quali sono tenuti a partecipare i religiosi laici. Stabilire queste parti è di competenza del Capitolo generale o, sentito il parere dei membri, del Consiglio generale dell'Istituto. La stessa Istruzione (n. VII) stabilisce che nelle Messe «della comunità», oltre la lingua latina, si può fare uso della lingua volgare, nei limiti stabiliti dalla competente Autorità territoriale, in alcuni giorni della settimana (per es., due o tre volte).
«Queste disposizioni - continua la Lettera Pontificia - rimangono in vigore e bisogna osservarle fino a che non si stabilisca diversamente...».
~