Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

De Ritu servando
in emittendis Sacris Votis
apud P. Societatem Albens.
S. Pauli Apostoli.

Exposito SS. Sacramento, Superior induitur alba, stola ac pluviali albi coloris, circumflectentibus omnibus vota nuncupaturis.

HYMNUS.

Veni, Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus:
Infunde amorem cordibus:
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus:
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
~
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula. Amen.

V) Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R) Et renovabis faciem terrae.

OREMUS.

Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere. Per Dominum..... in unitate ejusdem....
R) Amen.

Expleto cantu hymni Veni Creator cum oratione, Praesul ascendit in cornu Epistolae, apertoque Missali in die festo S. Pauli Apostoli, unus ex vota nuncupaturis stans, quae infra describitur, formulam legit:

Reverendissime Pater,
Nos, filii tui indignissimi, ut exemplum ac praecepta sectemur B. Pauli Apostoli virginitatem per omnem vitam colentis atque dicentis: Velim ut omnes sinit ut ego sum, quique gratia voceque Domini mirabiliter percitus, exclamavit: Domine, quid vis ut faciam? Qui pariter Evangelium, ipsomet Christo Magistro edoctus, omnibus oboedientiam praepositis maxime commendavit, suis ipse manibus victum comparavit, eosque thesauros
~
in coelis thesaurizare docuit, atque humili ac sincera devotione Apostolorum Principem jugiter veneratus, ecclesiis praecepit: Fundamentum aliud nemo ponere potest, quam quod positum est;

A Te humillime postulamus

ut nos admittere digneris ad suave jugum votorum castitatis, oboedientiae, paupertatis et Romano Pontifici fidelitatis, atque ut vestigiis inhaereamus ejusdem B. Patris nostri qui Praedicatoris veritatis et doctoris Gentium, discipulos suos verbum praedicare iussit;

Promittimus

nos divino praedicando verbo vitam devoturos nostram expeditioribus atque uberioribus mediis usos, per recentiora tempora nobis suppeditatos, in primisque

LA BUONA STAMPA.

Sic Deus Omnipotens nos juvet atque benedicat! Amen!

Filii tui obsequentissimi.


Sacerdos sciscitatur adstantes:

Filii dilectissimi, dignine estis, vicesque vestrae sufficiunt ad votorum onera sacrorum?

Respondet qui formulam supplicatoriam legit:

Equidem, Pater, infirmi sumus valde, sed qui vocavit nos Deus, Ipse perficiet,
~
confirmabit solidabitque potentia et misericordia Christi confisos, dicentis: quodcumque petieritis Patrem in Nomine meo dabit vobis!

Pater respondit:
Deo gratias!

Ite deinde alloquitur postulantes:


Filii carissimi, vota religiosa postulantes, bonum opus desideratis; votum enim est vinculum religionis et charitatis. Sed iterum atque iterum considerare debetis attente quod onus hodie ultro appetitis. Christus Redemptor et Magister vobis imitandus est, glorificando et portando Deum in corpore vestro, sicut Beatus Paulus Apostolus semper mortificationem Jesu in corpore suo circumferebat, ita ut vita Jesu manifestaretur in corpore suo et cor Pauli cor Christi esset, et dicere posset: Vivo... jam non ego; vivit vero in me Christus.
Unum esse debetis sicut Christus et Pater unum sunt; nam virtus vestra in chatolicitate perficitur. Filii dilectissimi, hactenus liberi estis, licetque vobis pro arbitrio ad saecularia vota transire; quod si religiosa vota professi eritis amplius non licebit a proposito resilire. Sed Deo, cui servire regnare est, perpetuo famulari. Sed ecce Deus vobiscum est, et si habueritis fidem sicut granum synapis, nihil impossibile erit vobis.
Proinde, dum tempus habetis, cogitate et si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini huc accedite.

Accedunt; omnibusque genuflectentibus, Superior pariter genuflectit et recitat, vel canit:
~
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater coelis Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genitrix,
Sancta Virgo Virginum,
Mater purissima,
Mater castissima,
Virgo fidelis,
Virgo prudentissima,
Rosa mystica,
Regina Virginum,
Regina Apostolorum,
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andrea,
Sancte Jacobe,
Sancte Joannes,
Sancte Thoma,
Sancte Philippe,
Sancte Bartholomee,
Sancte Matthaee,
Sancte Simon,
Sancte Thaddaee,
Sancte Matthia,

(In prima votorum emissione invocatur etiam Sanctus cujus nomen usurparetur).
~
V) Jesu Magister, Via, Veritas, et Vita.
R) Miserere nobis.
V) Regina Apostolorum.
R) Ora pro nobis.
V) S. Paule Apostole, praedicator veritatis in universo mundo.
R) Intercede pro nobis ad Deum qui te elegit.
V) Requiem aeternam, dona eis, Domine.
R) Et lux perpetua luceat eis.
Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege, guberna. Amen.
V) Cor Iesu sacratissimum.
R) Miserere nobis.
O Salutaris Hostia, quae coeli pandis ostium, bella praemunt hostilia, da robur, fer auxilium.
V) Gloria Patri, et filio, et Spiritui Sancto.
R) Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
V) MementoDomine congregationis tuae.
R) Quam possedisti ab initio.
V) Dominus pars haereditatis meae et
calicis mei.
R) Tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
V) Quam dilecta Tabernacula tua, Domine.
R) Concupiscit et deficit anima mea in atriis tuis.
V) In Te, Domine, speravi.
R) Non confundar in aeternum.
V) Conserva me, Domine.
R) Quoniam speravi in Te.
~
V) Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion.
R) Non commovebitur in aeternum.
V) Quis ascendet in montem Sanctum Domini?
R) Innocens manibus et mundo corde.
V) Beati mundo corde.
R) Quoniam ipsi Deum videbunt.
V) Christus factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
R) Et per Ejus oboeditionem justi constituti sunt multi.
V) Si quis vult venire post me.
R) Abneget semetipsum.
V) Qui non renuntiat omnibus quae possidet.
R) Non potest meus esse discipulus.
V) Qui non odit patrem suum et matrem et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam.
R) Non potest meus esse discipulus.
V) Nolite portare sacculum, neque peram, neque pecuniam.
R) Dignus est enim operarius mercede sua.
V) Tu es Petrus.
R) Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
V) Euntes docete omnes gentes.
R) Praedicate Evangelium omni creaturae.
V) Vas electionis est mihi Saulus.
R) Ut portet nomen meum coram gentibus et regibus.
V) Thesaurizate vobis thesaurum in coelis.
R) Ubi neque aerugo, neque tinea demoliuntur.
~
V) Unum sitis.
R) Sicut ego et Pater unum sumus.
V) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
R) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V) Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R) Commendo spiritum meum.
V) Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
V) Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R) Sub umbram alarum tuarum protege nos.

Sedet deinde Praesul, surgentibusque omnibus vota emissuri, laeva manu super Evangelium, dextera in manibus Superioris pariter deposita, sacra vota nuncupant hac usi formula:

Ad honorem SS. Trinitatis, Immaculatae Deiparae Virginis Mariae Reginae Apostolorum et B. Pauli Apostoli, et omnium Sanctorum ad majorem santificationem animae meae et proximi mei, Deo auxiliante, me totum Deo trado, dono et offero, profiteor vota castitatis, paupertatis et oboedientiae ac Romano Pontifici fidelitatis quoad apostolatum ad (annum - vitam) in vita communi secundum
~
constitutiones et regulas Piae Societatis Sancti Pauli Apostoli.

Clericus addet:

Item promitto non ambiendi nec acceptandi ecclesiasticas dignitates nisi ex oboedientia.

Pater respondit:

Et ego, si fidelis perseveraveris, nomine Dei tibi promitto quod centuplum accipies et vitam aeternam possidebis. Et ut votorum semper sis memor nomen novum tibi impono. Ex nunc tu vocaberis...

(Ultima verba ad novos tantum versus profitentes Pater dicit).

Deinde dat singulis, osculantibus ei manum, benedictionem et imaginem. Unusquisque ad locum suum redit. Quibus finitis, Pater surgit et genuflectit. Dicuntur sequentes orationes:

V) Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R) Qui fecit coelum et terram.
V) Domine exaudi orationem meam.
R) Et clamor meus at te veniat.
V) Dominus vobiscum.
R) Et cum spiritu tuo.
~
OREMUS.

1. Domine Jesu Christe, Magister bone, qui dixisti: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, et B. Paulum Apostolum in Ministerium Tibi segregasti, miserere servis tuis et præsta ut religionis votis tibi fideliter adherentes, mente, corde, viribus totis Deo serviamus et gaudia æterna consequamur. Qui vivis et regnas cum Deo etc.
R) Amen.

2. Domine Jesu Christe, lilium quod pascitur inter spinas, qui dixisti: Beati mundo corde, et qui B. Paulo Apostolo Virginem et custodem Virginum effecisti, miserere servis tuis et præsta, ut immaculato corpore et spiritu tibi famulantes a te diligamur et Agnum quocumque ierit sequamur in cœlis. Qui vivis et regnas cum Deo etc.
R) Amen.

3. Domine Jesu Christe, factus obœdiens usque ad mortem, qui dixisti: Non mea, Pater, sed tua voluntas fiat, et Beatum Paulum Apostolum perfectum tuae voluntatis executorem formasti; miserere servis tuis et praesta, ut mente, corde, ore et opere plene parentes, victoriam semper loquamur. Qui vivis etc.
R) Amen.

4. Domine Jesu Christe, non habens petram ubi caput reclinares, qui mittens Apostolos præcepisti: Ite sine sacculo et sine pera, et B. Paulo Apostolo per manus suas alimenta praeparasti, miserere servis tuis et præsta,
~
ut nobis et omnibus renuntiantes sub tua providentia plena fide vivamus et veri tui discipulii efficiamur. Qui vivis et regnas etc.
R) Amen.

5. Domine Jesu Christe, Petra Ecclesiæ, qui B. Petro Apostolo dixisti: Pasce agnos meos, et oves meas, et B. Paulum Apostolum in unitatis Ecclesiæ ministerium elegisti, principique Apostolorum fraterna charitate junxisti, miserere servis tuis et præsta, ut Romano Pontifici religionis voto totaliter subiecti, multas oves ad te ducamus, et in ovili tuo cœlesti mereamur eternam ducere vitam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre etc.
R) Amen.

Pater surgit et mox conversus ad profitentes dicit:

Domine Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus bene+dicere dignare hos famulos tuos; Pater Sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut tu et Christus tuus. Requiescat super eos Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis, et repleas eos Spiritu timoris tui; et eos in ministerio tuo confirmes ut oboedientes facto ac dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum.....
R) Amen.

Pater sedet et admonet Profitentes coram eo stantes, dicens:

Filii carissimi, hæc est dies quam vobis fecit Dominus: Exultate et lætemini in ea; haec
~
sunt dies quos nunquam delebit oblivio. Hodie mundo mortui estis et cum Christo resurrexistis: accipietis ergo benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo, quia de generatione estis quaerentium Dominum; mementote autem quia servi inutiles estis. Certate bonum certamen fidei, apprehendite vitam æternam, in qua vocati estis et confessi estis bonam confessionem coram multis testibus, cursum consummate, perseverate usque in finem; si legitime certaveritis duplici corona justitiae coronabimini; quoniam qui laborat verbo et doctrina duplici honore dignus habetur et qui fecerit et docuerit magnus vocabitur in regno coelorum. Filioli, diligite alterutrum, unum estote, quoniam unum corpus sumus in Christo. Confidite in Domino, dixit enim: quoniam in me speravit, liberabo eum, protegam eum, clamabit ad me et ego exaudiam eum, eripiam eum, et glorificabo eum. Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis.

Denique Pater dat osculum pacis unicuique profitentium, qui sua quisque repetunt loca. Praesule interim sacris se induente vestibus, et Missam coram Santissimo celebrante, cunctisque communicantibus.
Benedictionem demum impartitur Praesul, commendatione per Patrem consequente.
~