Benedictio et impositio
Scapularis et emblematis
S. Pauli Apostoli
Protectoris proeli apostolatus.
Suscepturus Scapulare genuflectit; et Sacerdos, indutus superpelliceo et stola rubri coloris, dicit:
V) Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R) Qui fecit coelum et terram.
V) Dominus vobiscum.
R) Et cum spiritu tuo.
OREMUS.
Domine Jesu Christe, qui tegumen nostræ mortalitatis induere dignatus es, tuæ largitatis clementiam humiliter imploramus: ut hoc genus vestimenti, quod in honorem et memoriam S. Pauli Apostoli, nec non ut illo induti exorent ad Proeli Apostolatus incrementum, institutum fuit, bene+dicere digneris; ut hic famulus tuus, qui eo usus fuerit, eodem S. Paulo Apostolo intercedente, te intus veraciter induere mereatur. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum.
R) Amen.
~
Domine Jesu Christe, qui S. Paulum Apostolum tuum Gentibus mittere dignatus es Prædicatorem Evangelii; quem amore tui ardentissimo, atque zelo animarum incendere voluisti; quæsumus clementiam tuam ut hoc emblema ejusdem S. Pauli Apostoli effigie atque S. Cruce et Evangelii libro signatum ita bene+dicere et sancti+ficare digneris, ut hic famulus tuus, qui eo usus fuerit, exemplo ipsius S. Pauli Apostoli, cognitionem et amorem S. Evangelii tui zelare valeat, praæsertim prœli apostolatu, oratione et vita integerrima. Qui vivis etc.
R) Amen.
Deinde aspergat Scapulare aqua benedicta, illudque imponat simul cum emblemate, dicens:
Accipe, frater, Scapulare et emblema B. Pauli Apostoli, prœli Apostolatus Protectoris, cujus vestigia persequens, Evangelii propagationem zelare, et duplici corona in cœlo coronari valeas.
R) Amen.
Demum una vice cum adscripto dicat sive latino sive vernaculo idiomate sequentes preces jaculatorias:
Jesu Magister, Via, Veritas, et Vita, miserere nobis.
Regina Apostolorum, ora pro nobis.
S. Paule Apostole, protector noster, ora pro nobis et pro prœli apostolatu.
~