Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

VESPRO DELLA DOMENICA

V). Deus, in adiutorium meum intende.
R). Domine, ad adiuvandum me festina.
V). Gloria Patrim et Filio et Spiritui Sancto.
R). Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.

SALMO 109

Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos: scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante Luciferum genui te.
Iuravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas:
~
conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
Gloria Patri, etc.

SALMO 110

Confitebor tibi, Domine, in toto cord. Meo: in consilio iustorum et congregationee.
Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius.
Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se.
Memor erit in saeculum testamenti sui: virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.
Ut det illis haereditatem gentium: opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius; confirmata in saeculum saeculi: facta in veritate et aequitate.
Redemptionem misit populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius: initium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus eum: lautatio eius manet in saeculum saeculi.
Gloria Patri, etc.
~
SALMO 111

Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis.
Potens in terrra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors et miserator, et iustus.
Iucundus homo, qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in iudicio: quia in aeternum non commovehitur.
In memoria aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.
Paratum cor eius sperare in Domino; confirmatum est cor eius: non commevebitur donec despiciat inimicos suos.
Dispersit dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi: cornu eius exaltabitur in gloria.
Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
Gloria Patri, etc.

SALMO 112

Laudate, pueri, Dominum laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum: ex hoc nune, et usque in saeculum.
~
A solis ortu usque ad occasum: laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus: et super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat: et humilia respicit in coelo et in terra?
Suscitans a terra inopem: et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus: cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo: matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri, etc.

SALMO 113

In exitu Israel de Aegypto: domus Iacob de populo barbaro.
Facta et Iudaea sanctificatio eius: Israel potestas eius.
Mare vidit et fugit: Iordanis con versus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti: et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes exsultastis sicut arietes: et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra: a facie Dei Iacob.
~
Qui convertit petram in stagna aquaram: et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant gentes: Ubi est Deus corum?
Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum: opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur: oculos habent et non videbunt.
Aures habent et non audient: nares habent et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis.
Benedixit Domui Israel: benedixit domui Aaron.
~
Benedixit omnibus qui timent Domunum, pusillis com maioribus.
Adiiciat Dominus super vos: super vos et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino: qui fecit coelum et terram.
Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine: neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino: ex hoc nunc et usque in saeculum.
Gloria Patri, etc.

INNO

Lucis Creator optime,
Lucem dierum proferens,
Primordiis lucis novae.
Mundi parans originem:

Qui mane iunctum vesperi,
Diem vocari praecipis:
Illabitur tetrum chaos,
Audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine,
Vitae sit exsul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis illigat.

Coeleste pulset ostium,
Vitale tollat praemium,
Vitemus omne noxium,
~
Purgemus omne pessimum.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclyto
Regnans per omne saeculum.
Amen

V). Dirigatur, Domine, oratio mea.
R). Sicut incensum in conspectu tuo.

CANTICO DELLA MADONNA

Magnificat: anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
Quia respextit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies: timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deopsuit potentes de sede: et exsaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum: recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad pates nostros: Abraham, et semini eius in saecula.
Gloria Patri, etc.
~