Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

Vespro della Madonna

Antifone e Salmi.

Ant. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis.
Salmo; Dixit Dominus, pag. 124.

Ant. Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Salmo. Laudate pueri, pag. 135.

Ant. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem; ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubiculum suum.

Salmo 121
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi - in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri - in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius partecipatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, - testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio, - sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem; - et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, - et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos - loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, - quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, etc.

Ant. Iam hiems transiit, imber abiit et recessit: surge, amica mea, et veni.

Salmo 126
Nisi Dominus aedificaverit domum, - in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, - frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: - surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: - ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis, - ita filii excussorum.
Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis: - non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
GLORIA PATRI, ecc.

Ant. Speciosa facta es et suvis in deliciis tuis, sancta Dei Genitrix.

Salmo 147.
Lauda, Jerusalem, Dominum; - lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: - benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem, - et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam, - nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas: - ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
Emittet verbum suum et liquefaciet ea: - flabit spiritus eius et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: - justitias, et iudicia sua Israël.
Non fecit taliter omni nationi: - et iudicia sua non manifestavit eis. - Gloria Patri, etc.

Capitolo

Ab initio et ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam, et in abitatione sancta coram ipso ministravi.
Deo gratias.

INNO

Ave, maris stella,
Dei mater alma,
Atque semper virgo,
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave,
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.

Vitam presta puram,
Iter para tutum,
Ut videntes Jesum,
Semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Cristo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.
Amen.

V). Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R). Da mihi virtutem contra hostes tuos.
~