Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

LITURGIA MORTUARIA

Funerali per gli adulti

Quanta cura ha la Chiesa pei corpi dei fedeli defunti! Essa manda il sacerdote ed i fedeli, preceduti dalla Croce, ad accompagnare la salma in solenne corteggio al tempio di Dio.

Il Sacerdote asperge il feretro e prega alternativamente col popolo.

Ant
. Si iniquitates.

Salmo 129.
De profundis clamavi ad te, Domine, - Domine exaudi vocem meam;
Fiant aures tuae intendentes, - in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine; - Domine, qui sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: - et propter legem tuam sustinuit te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus: - speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: - speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: - et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël, - ex omnibus iniquitatibus ejus. - Gloria Patri etc.

Quindi il Sacerdote con voce solenne, intona:

Ant
. Exultabunt, Domino.

Il corteo si muove e canta alternativamente:

Salmo 50.
Miserère mei, Deus, - secùndum magnam misericòrdiam tuam.
Et secùndum multitudinem miserationum tuarum, - dele iniquitàtem meam.
Amplius lava me ab iniquitàte mea: - et a peccàto meo munda me.
Quoniam iniquitàtem meam ego cognosco: - et peccàtum meum contra me est semper.
Tibi soli peccàvi, et malum coram te feci: - ut justificèris in sermònibus tuis, et vincas, cum judicaris.
Ecce enim in iniquitàtibus concéptus sum: et in peccàtis concèpit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: - incèrta et occùlta sapientiae tuae manifestàsti mihi.
Aspèrges me hyssopo, et mundàbor: - lavabis me, et super nivem dealbàbor.
Audìtui meo dabis gàudium et laetitiam: - et exsultàbunt ossa humiliàta.
Avèrte fàciem tuam a peccatis meis: - et omnes iniquitàtes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: - et spìritum rectum innova in viscèribus meis.
Ne projìcias me a fàcie tua: - et Spiritum sanctum tuum ne àuferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: - et spìritu principàli confirma me.
Docèbo inìquos vias tuas: - et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salùtis meae: - et exultabit lingua mea justìtiam tuam.
Domine, làbia mea apèries: - et os meum annuntiàbit laudem tuam.
Quòniam si voluìsses sacrificium, dedissem utique; - holocàustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulàtus; - cor contritum et humiliàtum, Deus, non despìcies.
Benìgne fac, Dòmine, in bona voluntàte tua Sion: - ut aedificèntur muri Jerùsalem.
Tunc acceptàbis sacrificium justìtiae, oblationes, et holocàusta: - tunc imponent super altàre tuum vitulos.
Requiem aetèrnam, etc.

Ant. Exultabunt Domino ossa humiliata.

Entrando nel tempio, si chiamano gli Angeli intorno all’anima dipartita.

V). Subvenite, Sancti Dei; occurrite, Angeli Domini.
R). Suscipientes animam eius, offerentes eam in cospectu Altissimi.
V). Suscipiat te Christus, qui vocavit te: et in sinum Abrahae Angeli deducant te.
R). Suscipiantes animam eius, offerentes eam in cospectu Altissimi.
V). Requiem aeternam dona ei, Domine: et lux perpetua luceat ei.
R). Offerentes eam in cospectu Altissimi.

A questo punto se si può, si canti la Messa. In seguito il Sacerdote torna avanti la bara e prega:

Sac. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia nullus apud te justificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio. Non ergo eum, quaesumus, tua judicialis sententia praemat, quem tibi vera supplicatio fidei cristianae commendat; sed, gratia tua illi succurrente, mereatur evadere judicium ultionis, qui dum viveret insignitus est signaculo sanctae Trinitatis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R). Amen.

Si canta quindi il seguente responsorio:

V). Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda quando coeli movendi sunt et terra;
R). Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira.
R). Quando coeli movendi sunt et terra.
V). Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
R). Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Requiem aeternam dona eis, Domine.
R). Et lux perpetua luceat eis.
V). Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda, quando coeli movendi sum et terra.
R). Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Kyrie, eleison.
R). Christe, eleison.
V). Kyrie, eleison.
Sac. Pater noster, segreto.

Mentre tutti apertamente dicono il Pater noster il Sacerdote girando attorno alla salma l’asperge, poi la incensa con corpo santo, indi prosegue:

V). Et ne nos inducas in tentationem.
R). Sed libera nos a malo.
V). A porta inferi.
R). Erue, Domine, animam eius.
V). Requiescat in pace.
R). Amen.
V). Domine, exaudi orationem meam.
R). Et clamor meus ad te veniat.
V). Dominus vobiscum.
R). Et cum spiritu tuo.

Oremus

Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exoramus pro anima famuli tui N. (vel famulae tuae N.) quam hodie de hoc sæculo migrare jussisti; ut non tradas eam in manus inimici neque obliviscaris in finem, sed jubeas eam a sanctis Angelis suscipi, et ad patriam paradisi perduci; ut, quia in te speravit et credidit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia æterna possideat. Per Christum Dominum nostrum.
R). Amen.

Finita la preghiera, si canta la seguente antifona; mentre il corteo s’avvia al camposanto.

Ant
. In paradisum deducant te Angeli: in tuo adventu suscipiant te Martyres, et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem. Chorus Angelorum te suscipiat, et cum Lazaro quondam paupere æternam habeas requiem.

Lungo la via si canta alternativamente:

Ant.
Ego sum.

Cantico di Zaccaria.
Benedictus Dominus, Deus Israël; - quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.
Et erexit cornu salutis nobis: - in domo David, pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, - quia a sæculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, - et de manu omnium, qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: - et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, - daturum se nobis:
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, - serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, - omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: - praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: - in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostri: - in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent: - ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Requiem.

Ant.
Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.

Giunti al cimitero si canta:

V). Kyrie, eleison.
R). Kyrie, eleison.
V). Christe, eleison.
S. Pater noster, segreto.

Il Sacerdote asperge nuovamente la salma
.

V). Et ne nos inducas in tentationem.
R). Sed libera nos a malo.
V). A porta inferi.
R). Erue, Domine, animam ejus.
V). Requiescat in pace.
R). Amen.
V). Domine, exaudi orationem meam.
R). Et clamor meus ad te veniat.
V). Dominus vobiscum.
R). Et cum spiritu tuo.

Oremus
Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servo tuo defuncto (vel famula tua defuncta) misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem, qui (vel quae) tuam in votis tenuit volumptatem; ut sicut hic eum (vel eam) vera fides junxit fidelium turmis; ita illic eum (vel eam) tua miseratio societ Angelicis choris. Per Christum Dominum nostrum. R). Amen.

V). Requiem aeternam dona ei, Domine.
R). Et lux perpetua luceat ei.
V). Requiescat in pace.
R). Amen.
V). Anima ejus, et animae omnium fidelium defuntorum per misericordiam Dei requiescant in pace.
R). Amen.

Ant.
Si iniquitates.
Salmo. De profundis, pag. 179.

Messa di Requiem.

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Salmo. Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.
Requiem æternam etc.

V). Kyrie, eleison.
R). Kyrie, eleison.
V). Kyrie, eleison.
R). Christe, eleison.
V). Christe, eleison.
R). Christe, eleison.
R). Kyrie, eleison.
V). Kyrie, eleison.
R). Kyrie, eleison.

Grad.
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
V). In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit.

Tract.
Absolve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum.
V). Et gratia tua illis succurrente, mereantur evadere judicium ultionis.
R). Et lucis æternæ beatitudine perfrui.

Sequenza
Dies irae, dies illa
Solvet saeculum in favilla,
Teste David cum Sybilla.

Quantus tremor est futurus
Quando Judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum
per sepulchra regionum
coget omnes ante throrum

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus?

Rex tremendae maiestatis,
Qui salvando salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.

Recordare Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus:
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus:

Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus;
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne;
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis;
Cor contritum quasi cinis;
Gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus!

Huic ergo parce, Deus!
Pie Jesu Domine,
Dona eis requiem.
Amen.

OFFERTORIO. Domine Jesu Criste, Rex gloriæ, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus; ne cadant in obscurum: sed signifer sanctus Michæl repræsentet eas in lucem sanctam: Quam olim Abrae promisisti et semini eius.
V). Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam: quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.

SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

AGNUS DEI, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

COMUNIONE. Lux aeterna luceat eis, Domine: - Cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.
V). Requiem aeternam done eis, Domine: et lux perpetua luceat eis: cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.

Esequie.
R). Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda: quando coeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit atque ventura ira.
Quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Dies illa dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna, et amara valde. Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V). Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
R). Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra. Dum veneris judicare saeculum per ignem.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster. (secreto) Pag. 10.
Oremus. Absolve etc.

FINE
~