Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

Vespro della Domenica

Ogni vespro si comincia con le parole:

Pater noster, Ave Maria (secreto).
V). Deus, in adiutorium meum intende.
R). Domine ad adiuvandum me festina.
V). Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R). Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia.

Ant. Dixit Dominus - Domino meo: Sede a dextris meis.

Salmo 109
Dixit Dominus Domino meo: - Sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos - scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, - dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: - ex utero ante Luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non poenitebit eum: - Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris
tuis, - confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus, implevit ruinas: - conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: - propterea exaltabit caput. Gloria Patri.

Ant. Magna opera Domini: - exquisita in omnes voluntates eius.

Salmo 110
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. - in consilio justorum et congregatione.
Magna opera Domini, - exquisita in omnes voluntates eius.
Confessio, et magnificentia opus eius, - et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors, et miserator Dominus: - escam dedit timentibus se.
Memor erit in sæculum testamenti sui: - virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.
Ut det illis haereditatem gentium: - opera manuum eius veritas et judicium.
Fidelia omnia mandata eius, confirmata in sæculum sæculi: - facta in veritate ed aequitate.
Redemptionem misit populo suo; - mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum, et terribile nomen eius; - initium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus eum: - laudatio eius manet in saeculum sæculi.
Gloria Patri.

Ant. Qui timet Dominum, - in mandatis eius cupit nimis.

Salmo 111

Beatus vir, qui timet Dominum: - in mandatis eius volet nimis.
Potens in terra erit semen eius: - generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiae in domo eius: - et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis: - misericors et miserator, et justus.
Jucundus homo, qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in iudicio: - quia in aeternum non commovebitur.
In memoria aeterna erit justus: - ab auditione mala non timebit.
Paratum cor eius sperare in Domino, confirmatum est cor eius: - non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Dispersit, dedit pauperibus: justitia eius manet in saeculum saeculi, - cornu eius exaltabitur in gloria.
Paeccator videbit, et irascetur dentibus suis fremet et tabescet: - desiderium peccatorum peribit.
Gloria Patri, etc.

Ant. Sit nomen Domini - benedictum in saecula.

Salmo 112

Laudate, pueri, Dominum: - laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum, - ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, - et super coelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, - et humilia respicit in coelo et in terra?
Suscitans a terra inopem, - et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus, - cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, - matrem filiorum lætantem.
Gloria Patri.

Ant. Deus autem noster in coelo: - omnia quæcumque voluit, fecit.

Salmo 113
In exitu Israël de Ægypto, - domus Jacob de populo barbaro:
Facta est Iudea sanctificatio ejus, - Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit: - Iordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, - et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi mare, quod fugisti: - et tu, Iordanis, quia conversus est retrorsum?
Montes, exsultastis sicut arietes, - et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra, - a facie Dei Iacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum, - et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis: - sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua, et veritate tua: - nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in coelo: - omnia, quaecumque voluit, fecit.
Simulacra Gentium argentum et aurum, - opera manuum hominum.
Os habent, et non loquetur: - oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: - nares habent et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: - non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea: - et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino: - adjutor eorum, et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino: - adjutor eorum, et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri, - et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël: benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus, qui timent Dominum, - pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos: - super vos et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, - qui fecit coelum et terram.
Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine, - neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc, et usque in sæculum. Gloria Patri.

INNO

Lucis Creator optime,
Lucem dierum proferens,
Primordiis lucis novæ,
Mundi parans originem.

Qui mane junctum vesperi
Diem vocari præcipis
Illabitur tetrum chaos.
Audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine,
Vitæ sit exul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis illigat.

Coeleste pulset ostium,
Vitale tollat præmium,
Vitemus omne noxium,
Purgemus omne pessimum.

Præsta, Pater piissime,
Patrique compar unice,
Cum Spiritu paraclito,
Regnans per omne sæculum.
Amen.

V). Dirigatur, Domine, oratio mea.
R). Sicut incensum in cospectu tuo.

------ * * * ------

Te Deum

[Inno di S. Ambrogio e S. Agostino]

Te Deum laudamus, - te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem - omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, - tibi Coeli, et universae Potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim - incessabili voce proclamant:
Sanctus, sanctus, sanctus, - Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra - majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus - Apostolorum chorus.
Te prophetarum - laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus - laudat exercitus.
Te per orbem terrarum - sancta confitetur Ecclesia.
Patrem - immensae majestatis.
Venerandum tuum verum - et unicum Filium.
Sanctum quoque - Paraclitum Spiritum.
Tu rex - gloria, Christe.
Tu Patris - sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, - non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, - aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes - in gloria Patris.
Judex - crederis esse venturus.
Te ergo, quesumus, tuis famulis subveni: - quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis tuis - in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, - et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos die - benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto - sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine,
Super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi: - non confundar in aeternum.

--------* * *-------
~