Beato Giacomo Alberione

Opera Omnia

Effettua una ricerca

Ricerca Avanzata

SALUTO A MARIA

Angelus Domini nuntiavit Mariae;
Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria etc.
Ecce ancilla Domini;
Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave.
Et verbum caro factum est;
Et habitavit in nobis. Ave.
V. Ora pro nobis sancta Dei Genitrix:
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

OREMUS
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui Angelo nuntiante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per Passionem eius et Crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

REGINA COELI
V. Regina Coeli laetare – Alleluja
R. Quia quem meruisti portare – Alleluja
V. Resurrexit sicut dixit – Alleluja.
R. Ora pro nobis Deum – Alleluja.
V. Gaude et laetare, virgo Maria – Alleluja.
R. Quia surrexit Dominus vere – Alleluja.

OREMUS
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut per ejus Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
V. Amen.
Gloria Patri, ecc.
~